lat SicSi primum ad secundum eandem habeat proportionem et tertium ad quartum, primum vero tertio maius fuerit, et secundum quarto maius erit. Et si equale, equale. Et si minus, minus.
Si sint quantitates non eiusdem generis-ut si A, B sint linee, D, G vero periferie vel corpora vel numeri-locum non habet theorema, sed nec fieri potest demonstratio. Nec enim maior aut minor aut equalis debet dici linea numero, et in allissimiliter. Non enim comparantur sibi invicem quantitates que diversorum generum sunt. Ut intelligas istud, cave in multis aliis theorematibus, maxime in hoc libro.