lat ClaviusSIT deinde A, aequalis ipsi C. Dico et D, aequalem esse ipsi F. Cum enim A, sit ipsi C, aequalis, erit A, ad B, ut C, ad B. Est autem ut A, ad B, ita 7. quinti. D, ad EIgitur erit et D, ad E, ut C, ad B: At ut C, ad B, ita est F, ad E, per inuersam rationem, 11. quinti. uti prius. Quare erit quoque D, ad E, ut F, ad E; Ideoque aequales erunt D, et F. Quod est pro9. quinti. positum.
SIT tertio A, minor quam C. Dico et D, minorem esse, quam F. Cum enim A, minor sit quam C, erit minor proportio A, ad 8. quinti. B, quam C, ad B. sed ut A, ad B, ita est D, ad E. Minor ergo quoque proportio est D, ad 13. quinti. E, quam C, ad B. Est autem conuertendo, ut prius, ut C, ad B, ita F, ad E. Igitur minor est quoque proportio D, ad E, quam F, ad E, proptereaque D, minor erit quam F. Quod 10. quinti. est propositum. si sint itaque tres magnitudines, et aliae ipsis aequales numero, etc.