lat SicSi vero proposite rursum riti commensurabilis aliqua existens potentia, longitudine vero fuerit ipsi incommensurabilis, dicitur et ita riti, potentia solum commensurabilis.
Ritas enim appellat proposite riti vel longitudine et potentia commensurabiles vel et potentia solum. Sunt autem et alie recte que longitudine quidem incommensurabiles sunt proposite riti, potentia vero Solum commensurabiles. Et propter hoc rursum dicuntur rite et commensurabiles ad se invicem secundum quod rite, sed commensurabiles ad se invicem vel longitudine manifeste et potentia vel potentia solum. Et siquidem longitudine, dicuntur et ipse rite longitudine commensurabiles, subaudito, quoniam et potentia. Si vero potentia solum ad se invicem sunt commensurabiles, dicuntur et ipse rite potentia solum commensurabiles. Quoniam vero que rite commensurabiles sunt, hinc manifestum: Quoniam enim rite sunt que praposite riti commensurabiles, que vero eidem commensurabilia, et sibi invicem sunt commensurabilia, que ergo rite commensurabiles sunt. Quod oportebat ostendere.