lat Sic(Porisma)
Ex hoc ergo manifestum quoniam quod medio spatio commensurabile medium est. Possunt enim ipsa recte que sunt potentia commensurabiles, quarum altera media, quare et reliqua media est.
Similiter autem eis que in ritis dicta sunt et in mediis consequitur medie commensurabilem longitudine dici mediam et commensurabilem ipsam non solum longitudine sed et potentia quoniam quod universaliter que longitudine commensurabiles, omnino et potentia.
Si vero medie commensurabilis aliqua fuerit potentia, siquidem et longitudine, dicuntur et ita medie et commensurabiles longitudine et potentia. Si vero potentia solum, dicuntur medie potentia solum commensurabiles.
Sunt vero rursum et alie recte que longitudine quidem incommensurabiles sunt medie, potentia vero solum commensurabiles et dicuntur rursum medie eo quod commensurabiles sint potentia medie, et commensurabiles sibi invicem secundum quod medie, sed commensurabiles ad invicem vel longitudine manifeste et potentia vel potentia solum. Et si que quidem longitudine, dicuntur et ipse medie longitudine commensurabiles consequente quoniam et potentia. Si vero potentia solum sunt commensurabiles, dicuntur et ita medie potentia Solum commensurabiles.
Quoniam vero medie commensurabiles sunt, ita demonstrandum: quoniam que medie medie alicui commensurabiles sunt, que vero eidem commensurabilia, et sibi invicem sunt commensurabilia, que ergo medie commensurabiles sunt.