lat SicQuod oportet (ostendere).
Sed et sit centrum circuli in uno laterum trigoni scilicet in recta MN. Sitque X et copuletur recta XL. Dico rursum quoniam maior est recta AB quam LX.
Si enim non, vel equalis est recta AB recte LX vel minor. Esto prius equalis. Due ergo recte AB, BG, hoc est, DE, EZ, duabus MX, XL, hoc est recte MN equales sunt. Verum recta MN recte DZ iacet equalis, et recte DE, EZ ergo recte DZ equales sunt. Quod est impossibile. Non ergo recta AB equalis est recte LX.
Similiter ergo neque minor.
Multo enim impossibile maius. Recta ergo AB maior est quam LX. Et si similiter quo maius est quod a recta AB eo quod a recta LX illi equale ad rectos circuli plano erexerimus ut quod a recta XR, constituetur problema.
Sed et sit centrum circuli extra trigonum LMN sitque X. Et copulentur recte LX, MX, NX. Dico ergo et ita quoniam maior est recta AB quam LX.
Si enim non, vel equalis est vel minor. Esto prius equalis. Due ergo AB, BG duabus MX, XL equales sunt, utraque utrique, et basis AG basi ML subiacet equalis. Angulus ergo qui sub ABG angulo qui sub MXL equalis est. Propter eadem ergo et qui sub ITK ei qui sub LXN est equalis. Totus ergo qui sub MXN duobus qui sub ABG, ITK est equalis. Verum qui sub ABG, ITK eo qui sub DEZ maiores sunt. Et ille ergo qui sub MXN eo qui sub DEZ maior est. Et quoniam due recte DE, EZ duabus MX, XN equales sunt et basis DZ basi MN equalis, angulus ergo qui sub MXN ei qui sub DEZ est equalis. Ostensus est autem maior. Quod (est) inconveniens. Non ergo equalis est recta AB recte LX. Deinceps autem ostendemus quoniam neque minor. Maior ergo. Et si ad rectos circuli plano rursum erexerimus XR et equalem ipsam abiciemus quo maius potest quod a recta AB eo quod a recta LX, constituetur problema.
Dico ergo quoniam neque minor est recta AB quam recta LX.
Si enim possibile, esto. Iaceatque recte quidem AB equalis recta XO, recte vero BG equalis recta XP. Et copuletur recta PO. Et quoniam equalis est recta AB recte BG, equalis est et recta XO recte XP. Quare et reliqua OL relique PM est equalis. Equidistans ergo est recta LM recte PO et equiangulum LXM trigonum trigono PXO. Est ergo ut recta XL ad LM ita recta XO ad OP. Et permutatim ut recta LX ad XO ita recta LM ad OP. Maior autem recta LX quam XO, maior ergo et recta LM quam OP. Verum recta LM recte AG est equalis. Et recta ergo AG quam recta OP est maior. Quoniam ergo due recte AB, BG duabus OX, XP equales sunt, utraque utrique, et basis AG basi OP maior est, angulus ergo qui sub ABG angulo qui sub OXP maior est.
Similiter autem et si rectam XR equalem utrique rectarum XO, XP assumpserimus et copulaverimus rectam OR, ostendemus quoniam et qui sub ITK angulus eo qui sub OXR maior est.
Constituatur ergo ad LX rectam et illud quod ad ipsam punctum X angulo quidem qui sub ABG equalis qui sub LXS, ei vero qui sub ITK equalis qui sub LXT. Iaceatque (utrique) rectarum XS, XT recta OX equalis et copulentur recte OS, OT, ST. Et quoniam due recte AB, BG duabus TX, XS equales sunt et angulus qui sub ABG angulo qui sub OXS equalis, basis ergo AG, hoc est LM, basi OS est equalis. Propter eadem ergo et recta LN recte OT equalis est. Et quoniam due ML, LN duabus SO, OT equales sunt et angulus qui sub MLN angulo qui sub SOT maior est, basis ergo MN basi ST maior. Verum recta MN recte DZ est equalis. Et recta ergo DZ quam recta ST maior est. Quoniam ergo due DE, EZ duabus SX, XT equales sunt et basis DZ basi ST maior, angulus ergo qui sub DEZ angulo qui sub SXT est maior. Est autem qui sub SXT eis qui sub ABG, ITK. Qui ergo sub DEZ eis qui sub ABG, ITK maior est. Sed et minor. Quod est inconveniens.