Ficino lat A.D. 1532, p. 13,29-14,22ARGUMENTUM MARSILII IN MENONEM DE VIRTUTE.
Quatuor esse argumentationum genera, quibus Plato utitur, exemplum, inductionem, ratiocinationem, et enthymema, et quo pacto fiant, satis in Alcino compendio, quod et nos traduximus, declaratur. Ubi etiam tres Platonicorum dialogurum species inveniemus, et quibus argumentationibus in unaquaque dialogi specie uti soleat. Aut enim solum inquirit, falsave confutat dialogus, aut solum vera exponit ac docet, aut in utroque versatur.Primus inquisituus et contetiosus. Expositiuus alter. Postremus mixtus est dictus. Meno autem licet mixtus sit, maiori tamen ex parte contendit et confutat, et omnes argumentationes attingit. Ut nisi quis ex aliis Platonis dialogis, qui ad epositionem magis quam ad disceptationem pertinent, sensa colligat, et Menoni huic adiiciat, difficile summam disputationis huius elicere possit. est auteem hæc, quid virtus sit, et quomodo nobis adsit, inquirere. Id Socrates efficit, dum quatuor Menonis, Aristippi, Gorgiæ, et Prodici de virtute definitiones confutat, et definitionem suam post illas inductam geminis obiectionibus retractat. Veritas quippe ex redargutione falsitas elucet. Est autem hominis virtus awffection sive habitus animæ, quo potentia naturalis eius quam optime suum opus exercet. quæ definition in libirs de Republice traditur. OPus cuiusque potentiæ tunc optime exercetur, cum ad finem suum dirigitur. Quod ad finem sonsert, utile dicitur. Merito igitur in hac disputatione commune virtutis officium id esse traditur, ut et actiones et ea quibus agendo utimur, utilia reddat. Illa itaque definition huic dialogo consonat, cunctisque virtutibus est communuis. Virtutum profecto species plures sunt, pro virium animæ et actuum diversitate, in quibus una tamen quæ dicta est communis virtutis ration semper inspicitur. Prima vis animæ mens est, cuius actus est perpetua contemplation veritatis. Secunda ratio, cuius actus veritatis investigation. Tertia phantasia, cuius actus collectio eorum quæ sensus eius nuncii porrigunt, perque illa discursus. Atque hæ sunt vires animæ, quæ cognitivæ dicuntur. Restant tres aliæ, quaæ appetitivuas vocant: Voluntas, et irascendi vis, et concupiscendi. Voluntatis actus, appetere quæ mens et ratio porrigit. Irascibilis, aggrendi quæ ratio et phantasia proponit. Concupisibilis actus, adsciscere quæ phantasia sensusque obiiciunt. Sex insuper istis duæ subiiciuntur, movendi et nutriendi vigor. sed hæ cum superioribus, aut nihil, aut vix, et parum admodum in virtute communicant. Affection mentis que contemplationem perficit, sapien(14)tia est; quæ quæ rationis indaginem, scinetia, atque prudentia. Scinetia idem adagationem corum quæ natura fecit, prudentia consulattionem in iis quæ nos agimus. Quæ phantasiæ discursum opinio recta, quam sagacitatem qui dum vocant. Iustitia voluntatem et liberalitas. Irascibilem fortitudo eiusque pesdissequæ. Concupiscibilem continentia simul et temperantia. His Omnibus id est commune, ut quælibet earum sit affetio actum potentiæ naturalis perficiens, dum decorum reddit et utilem ad finem ultimum consequendum. Variæ vero virtutes diverso modo habentur. Sapientia quidem natura; est enim æterna rationum omnium in mente complexio, perpetuusque veritatis intuitus. Scientia per doctrinam philosophiæ quæ reminiscentiam præstat, acqueritur, dum ratio quæ pennæ olim abiecit ad mentem conversa reminiscendo iterum alas recuperat. Prudentia doctrina simul et longo usu rerum advenit. Recta opinio exemplis, autoritate, inductione forte. Iustitia fortitudoque, et temperantia, cæteræque morales virtutes prudentiæ rectæque, opinionis legibus et exercitatione legitima perficiuntur. Unde duo hæc moralium virtutum principia Plato posuit, prudentiam et rectam opinionem. Quamobrem prudentia sæpenumero totius moralis virtutis apud Platonem nomen usurpat. Est et virtus quædam ad rectam opinionem attinens, qua legitimi principes ac cives, in agendo honesti, contemplationis tamen expertes bonum publicum curant, quam civilem peritiam nominant. Eamque Plato facultatem, et in Theage, et in præsenti Menone, haud aliter quam forte divina, dari civilibus hominibus disputat. Hac igitur summula quis mentem Platonis in Menone colliget, et huiusmodi præmissa distinctione contradictiones renuet, obiectionesque vitabit. Disputationem vero illam de remini scientia geometricisque figuris in argumento tractare idcirco non placuit, quaniam non ut principicalis, sed ut accessoria est inferta. Argumentum autem summam rei caputque requirit. Singual quippe discutere non argumenti, sed commentarii potius est officium.
MENO VEL DE VIRTUTE
MENO, SOCRATES, PUER, ANYTUS