You are here: BP HOME > BPG > Euclid: Elementa > record
Euclid: Elementa

Choose languages

Choose images, etc.

Choose languages
Choose display
    Enter number of multiples in view:
  • Enable images
  • Enable footnotes
    • Show all footnotes
    • Minimize footnotes
Search-help
Choose specific texts..
Click to Expand/Collapse OptionTitle
Click to Expand/Collapse OptionPreface
Click to Expand/Collapse OptionBook I
Click to Expand/Collapse OptionBook ΙI
Click to Expand/Collapse OptionBook IΙΙ
Click to Expand/Collapse OptionBook IV
Click to Expand/Collapse OptionBook V
Click to Expand/Collapse OptionBook VI
Click to Expand/Collapse OptionBook VII
Click to Expand/Collapse OptionBook VIII
Click to Expand/Collapse OptionBook ΙΧ
Click to Expand/Collapse OptionBook Χ
Click to Expand/Collapse OptionBook ΧI
Click to Expand/Collapse OptionBook ΧIΙ
Click to Expand/Collapse OptionBook ΧIΙΙ
eng
Q. E. D.
lat Clavius
Quod erat ostendendum.

SCHOLION
THEOREMA hoc conuersum est præcedentis. In eo enim ex maiori angulo demonstratum est, basin illi respondentem esse maiorem: In hoc autem ex maiori basi ostensum fuit, angulum illi respondentem maiorem esse. Differunt autem plurimum hæc duo theoremata, nempe 24. & 25. ab illis, quæ explicata sunt propos. 18, & 19. Nam in 19 demonstratum est, in uno eodemque triangulo maiori angulo maius latus respondere: At in 24. idem ostensum fuit in duobus diuersis triangulis, quorum duo latera unius æqualia sunt duobus lateribus alterius &c. Idemque discrimen reperies inter propos. 18. & 25.
MENELAVS Alexandrinus, ut ait Proclus, demonstrat hoc idem theorema ostensiue, hac ratione. Positis eisdem triangulis, ex base maiore B C, abscindatur recta B G, æqualis basi minori E F. Fiat quoque angulus G B H, æqualis angulo D E F, & sit B H, æqualis ipsi B A, atque adeo ipsi D E. Ducta autem recta linea A H, ducatur quoque recta per G, ex H, secans A C, in I. Quoniam igitur duo latera B A, B H, æqualia sunt, erunt anguli B A H, B H A, æquales. Rursus quia latera B G, B H, æqualia sunt lateribus E F, E D, utrumque utrique, & angulus G B H, æqualis, angulo D E F, per constructionem: erit basis H G, basi D F, atque adeo ipsi A C, æqualis, angulusque G H B, angulo E D F. Et quoniam recta H I, maior est quam H G, quæ est ostensa æqualis ipsi A C, erit quoque maior H I, quam A C: Sed A C, maior est adhuc, quam A I. Multo ergo maior erit H I, quam A I. Quare angulus I A H, maior erit angulo I H A. Additis igitur duobus angulis B A H, B, H A, qui ostensi sunt æquales, fiet totus angulus B A C, toto angulo B H G, maior: Sed angulus B H G, demonstratus fuit æqualis angulo D. Maior igitur etiam erit angulus B A C, angulo D, quod est propositum.
HERON autem idem ex eodem Proclo hoc modo demonstrat. Positis eisdem triangulis, producatur basis minor E F, ad G, ut sit E G, æqualis basi maiori B C. Deinde centro D, interuallo autem D F, describatur circulus, producaturque E D, ad H, in circunferentiam. Quoniam igitur D H, est æqualis ipsi D F, erit quoque D H, æqualis ipsi A C. Additis igitur æqualibus D E, A B, fient A C, A B, simul æquales toti H E: Sed A C, A B, simul maiores sunt, quam B C, atque adeo quam E G. Igitur & H E, maior erit, quam E G; Quare circulus descriptus ex centro E, & interuallo E G, intersecabit rectam E H, atque adeo circumferentiam prioris circuli in I, & K, punctis: ad K, autem ducantur rectæ D K, E K. Et quoniam duo latera A B, A C, æqualia sunt duobus lateribus D E, D K, utrumque utrique, (est enim D K, æquale ipsi D F, per definitionem circuli: D F, autem positum est æquale lateri A C.) & basis B C, basi E K, æqualis: (cum E K, æqualis sit ipsi E G, per definitionem circuli: E G, vero recta per constructionem facta sit æqualis basi B C.) Erit angulus B A C, angulo E D K, æqualis: Sed angulus E D K, maior est angulo E D F. Quare & angulus A, angulo E D F, maior existet. Quod est propositum.
http://www2.hf.uio.no/common/apps/permlink/permlink.php?app=polyglotta&context=record&uid=2572ac2c-261e-11e0-8f33-001cc4df1abe
Go to Wiki Documentation
Enhet: Det humanistiske fakultet   Utviklet av: IT-seksjonen ved HF
Login