You are here: BP HOME > BPG > Euclid: Elementa > record
Euclid: Elementa

Choose languages

Choose images, etc.

Choose languages
Choose display
    Enter number of multiples in view:
  • Enable images
  • Enable footnotes
    • Show all footnotes
    • Minimize footnotes
Search-help
Choose specific texts..
Click to Expand/Collapse OptionTitle
Click to Expand/Collapse OptionPreface
Click to Expand/Collapse OptionBook I
Click to Expand/Collapse OptionBook ΙI
Click to Expand/Collapse OptionBook IΙΙ
Click to Expand/Collapse OptionBook IV
Click to Expand/Collapse OptionBook V
Click to Expand/Collapse OptionBook VI
Click to Expand/Collapse OptionBook VII
Click to Expand/Collapse OptionBook VIII
Click to Expand/Collapse OptionBook ΙΧ
Click to Expand/Collapse OptionBook Χ
Click to Expand/Collapse OptionBook ΧI
Click to Expand/Collapse OptionBook ΧIΙ
Click to Expand/Collapse OptionBook ΧIΙΙ
eng
Q. E. D.
lat Clavius
Quod est propsitum.
CADAT secundo punctum F, in punctum E. Dico rursus, parallelogramma C D E A, C D B E, æquala esse. Erunt enim, ut prius, rectæ AE, EB, æquales, nec non & anguli B E D, E A C; atque adeo triangula, E A C, B E D, æqualia. Addito igitur communi triangulo C D E, fient parallelogramma C D E A, C D B E, æqualia.
CADAT tertio punctum F, ultra E, ita ut recta CF, secet rectam D E, in G. Quoniam igitur, ut prius, rectæ A E, F B, sunt æquales; si communis addatur E F; erit tota A F, toti E B, æqualis, nec non & anguli B E D, F A C, æquales erunt; atque adeo triangulum F A C, triangulo B E D, æquale. Ablato ergo communi triangulo E G F, remanebit trapezium A E G C, trapezio FGDB, æquale. Quocirca addito communi triangulo C D G, fiet totum parallelogrammum C D E A, toti parallelogrammo C D B F, æquale. Parallelogramma igitur super eadem basi, & in eisdem parallelis constituta, inter se sunt æqualia. Quod erat demonstrandum.

SCHOLION
CONVERTEMVS facile hanc propositionem, hoc modo.
PARALLELOGRAMMA æqualia super eandem basin, ad easdemque partes censtituta, erunt inter easdem parallelas.
SINT duo parallelogramma æqualia A B C D, C D E F, super eandem basin C D, & ad easdem partes. Dico rectam A B, productam in directum iacere ipsi E F, & propterea ipsa parallelogramma inter easdem esse parallelas. Alias enim A B, producta vel cadet infra E F, vel supra. Cadat primo infra, qualis est A H. Erit igitur parallelogrammum C D G H, æquale parallelogrammo A B C D; Ponitur autem eidem parallelogrammo A B C D, æquale parallelogrammum C D E F. Quare parallelogramma C D E F, C D G H, æqualia erunt, totum & pars, quod est absurdum. Non ergo cadet A B infra E F.
CADAT secundo A B, producta supra E F. Cadet igitur F E, protracta infra AB. Quare, ut prius, erunt parallelogramma A B C D, C D H G, æqualia, totum & pars, quod est absurdum. Idem absurdum consequeretur, si C F, D E, producerentur usque ad A B, protractam. Eademque demonstratio conueniet omnibus casibus, qui occurrere possunt, hoc est, siue punctum E, sit ultra B, siue non, ut perspicuum est. Non ergo cadet A B, supra E F; sed nec infra, ut demonstratum est; ergo producta in directum iacet ipsi E F; ac proinde parallelogramma A B C D, C D E F, in eisdem sunt parallelis.
kin 幾何原本
次論曰。設己、戊、同點。依前甲戊、與戊乙等。乙戊丁、與戊甲丙、兩角形等。本論四。而每加一戊丁丙角形。則丙丁戊甲、與丙丁乙戊、兩平行方形必等。公論二。

後論曰。設己點在戊之外。而丙己、與戊丁、兩線交於庚。依前甲戊、與己乙、兩線等。而每加一戊己線。卽戊乙、與甲己、兩線亦等。公論二。因顯己甲丙、與乙戊丁、兩角形亦等。本篇四。次每減一己戊庚角形。則所存戊庚丙甲、與乙己庚丁、兩無法四邊形、亦等。公論三。次於兩無法形每加一庚丁丙角形則丙丁戊甲、與丙丁乙己、兩平行方形必等。公論二。

http://www2.hf.uio.no/common/apps/permlink/permlink.php?app=polyglotta&context=record&uid=25da1dda-261e-11e0-8f33-001cc4df1abe
Go to Wiki Documentation
Enhet: Det humanistiske fakultet   Utviklet av: IT-seksjonen ved HF
Login