You are here: BP HOME > BPG > Euclid: Elementa > record
Euclid: Elementa

Choose languages

Choose images, etc.

Choose languages
Choose display
    Enter number of multiples in view:
  • Enable images
  • Enable footnotes
    • Show all footnotes
    • Minimize footnotes
Search-help
Choose specific texts..
Click to Expand/Collapse OptionTitle
Click to Expand/Collapse OptionPreface
Click to Expand/Collapse OptionBook I
Click to Expand/Collapse OptionBook ΙI
Click to Expand/Collapse OptionBook IΙΙ
Click to Expand/Collapse OptionBook IV
Click to Expand/Collapse OptionBook V
Click to Expand/Collapse OptionBook VI
Click to Expand/Collapse OptionBook VII
Click to Expand/Collapse OptionBook VIII
Click to Expand/Collapse OptionBook ΙΧ
Click to Expand/Collapse OptionBook Χ
Click to Expand/Collapse OptionBook ΧI
Click to Expand/Collapse OptionBook ΧIΙ
Click to Expand/Collapse OptionBook ΧIΙΙ
eng
Q. E. D.
lat Clavius
Quod ostendendum erat.

SCHOLION
EX his infert Campanus sequens hoc theorema.

LINEA recta secans duo trianguli latera bifariam, erit reliquo lateri parallela.

SECET linea D E, latera A B, A C, trianguli A B C, bifariam in D, & E. Dico D E, parallelam esse lateri B C. Cum enim triangula A D E, B D E, sint super æquales bases A D, D B, & inter easdem parallelas; si per E, duceretur parallela ipsi A B) erit triangulum B D E, triangulo A D E, æquale: Eadem ratione erit triangulum C E D, eidem triangulo A D E, æquale; Igitur triangula D B E, E C D, æqualia erunt: Habent autem eandem basin D E, & sunt ad easdem partes constituta. Quare inter easdem erunt parallelas, & idcirco D E, B C, parallelæ erunt. Quod est propositum.
ID autem, quod ad finem secundi theorematis in scholio propositio 34. polliciti sumus, facile ex hac propositio demonstrabimus. Videlicet.

OMNE quadrilaterum, quod ab utraque diametro bifariam diuiditur, parallelogrammum est.
NAM quadrilaterum A B C D, diuidatur bifariam ab utraque diametro A C, B D. Dico ipsum esse parallelogrammum. Cum enim triangula A D C, B D C, dimidia sint eiusdem quadrilateri A B C D, ipsa inter se æqualia erunt. Quare cum eandem habeant basin D C, ad easdemque partes sint, ipsa in eisdem parallelis erunt; Atque idcirco rectæ A B, D C, parallelæ sunt. Non aliter ostendemus, parallelas esse A D, B C. Parallelogrammum igitur est A B C D, Quod est propositum.
http://www2.hf.uio.no/common/apps/permlink/permlink.php?app=polyglotta&context=record&uid=25f9e43a-261e-11e0-8f33-001cc4df1abe
Go to Wiki Documentation
Enhet: Det humanistiske fakultet   Utviklet av: IT-seksjonen ved HF
Login