lat ClaviusCOLLIGITVR etiam ex hoc problemate, quanam arte describendus sit circulus, qui per duta tria puncta non in vna recta linea existentia transeat. Nam si data puncta tribus rectis iungantur, ut constituatur triangulum, facile ciica ipsum circulus describetur, ut hac propositione traditum est. Quod tamen facilius efficietur praexiilla, quam tradidimus propos.25.lib.3. Sint enim datis tria puncta A, B, C; Ex A, et B, quouis interuallo eodem duo arcus describantur se intersecantes in D, et E, punctis, per quae recta linea ducatur DH. Item ex A, et C, quouis alio interuallo eodem, vel etiam, si placet, priori illo, alij duo arcus delineentur secantes sese in F, et G, punctis, per quae recta ducatur FH, secans rectam DH, in H. Dico H, esse centrum circuli transeuntis per data puncta A, B, et C. Nam si ducerentur rectae AB, AC, BC, diuiderentur latera AB, AC, trianguli ABC, bifariam a rectis DH, FH, ceu demonstratum est in praxi illa propos.25.lib.3. Quare ut in hoc 5. problemate Euclides ostendit, H, erit centrum circuli circa triangulum ABC, descripti. Quod est propositum.