lat Clavius p. 96I. AEQUALES circuli sunt, quorum diametri sunt aequales; vel quorum, quae ex centris, rectae lineae sunt aequales.
QUONIAM Euclides hoc 3. liber varias circuli proprietates demonstrat, idcirco explicat prius terminos quosdam, quorum frequens futurus est usus in hoc lib. Primo itaque docet, eos circulos esse aequales, quorum diametri, vel semidiametri aequales sunt. Cum enim circulus describatur ex circumvolutione semidiametri circa alterum extremum fixum, et immobile, ceu in 1. lib. diximus, perspicuum est, eos circulos esse aequales, quorum semidiametri, seu rectae ex centris ductae, sunt aequales; vel etiam quorum totae diametri aequales sunt. Ut si diametri AB, BC, vel rectae DF, EG, e centris D, et E, ductae sint aequales, aequales erunt circuli AFB, et BGC. Sic etiam si circuli sint aequales, erunt diametri, vel rectae e centris ductae, aequales. Ex his liquet, circulos, quorum diametri, vel rectae ductae ex centris sunt inaequales, inaequales esse; atque adeo illum, cuius diameter, vel semidiameter maior, maiorem, etc.