lat ChalcidiusPRAEFATIO
Isocrates in exhortationibus suis uirtutem laudans, cum omnium bonorum totiusque prosperitatis consistere causam penes eam diceret, addidit solam esse quae res impossibiles redigeret ad possibilem facilitatem. Praeclare; quid enim generosam magnanimitatem uel aggredi pigeat uel coeptum fatiget, ut tamquam uicta difficultatibus temperet a labore? Eadem est, opinor, uis amicitiae parque impossibilium paene rerum extricatio, cum alter ex amicis iubendi religione, alter parendi uoto complaciti operis adminiculentur effectui. Conceperas animo florente omnibus studiis humanitatis excellentique ingenio tuo dignam spem prouenturi operis intemptati ad hoc tempus eiusque usum a Graecis Latio statueras mutuandum. Et quamquam ipse hoc cum facilius tum commodius facere posses, credo propter admirabilem uerecundiam, ei potius malueris iniungere quem te esse alterum iudicares. Possemne, oro te, quamuis res esset ardua, tanto honore habito de quo ita senseras iniunctum excusare munus et, qui numquam ne in sollemnibus quidem et usitatis uoluntatibus ullum officium recusassem, huic tanto tamque honesto desiderio contradicere, in quo declinatio speciosi muneris excusatione ignorationis callida esset scientiae futura simulatio? Itaque parui certus non sine diuino instinctu id mihi a te munus iniungi proptereaque alacriore mente speque confirmatiore primas partes Timaei Platonis aggressus non solum transtuli sed etiam partis eiusdem commentarium feci putans reconditae rei simulacrum sine interpretationis explanatione aliquanto obscurius ipso exemplo futurum. Causa uero in partes diuidendi libri fuit operis prolixitas, simul quia cautius uidebatur esse, si tamquam libamen aliquod ad degustandum auribus atque animo tuo mitterem; quod cum non displicuisse rescriberetur, faceret audendi maiorem fiduciam.
PARS PRIMA TIMAEI PLATONIS