1
Caput illius equi, purum manè est: et oculus ejus, sol: et
pran ejus, ventus: [
et] os apertum ejus, ignis
beschvanr; id est, calor naturalis, qui in omni mundo est: et corpus ejus, unus annus perfectum (
integer): et dorsum ejus,
behescht (
paradisus): et venter ejus,
fezza (
atmosphera): et ungulus ejus, hæc terra: et latus [ejus],
djehat: et ossa ejus letaris, anguli τοῦ
djehat: et membra reliqua manentia ejus, tempestate (
anni): et articuli ejus, quòd, loci τοῦ conjungere est (
astringere est, quibus membra simul cinjunguntur), et menses, medietates mensium (
semimenes); quòd illos (
semimenses)
patscheh dicunt: pedes ejus, nox et dies: [et] nox et dies quatuor divisionum (
specierum) est; prima, nox et dies τοῦ
Brahma; secunda, nox et dies τῶν
fereschtehha; tetia, nox et dies mundi animarum patrum; quarta, nox et dies hominum: hæ quatuor divisiones (
species), quilibet quatuor pedes ejus (
sunt): ett ossa reliqua ejus, stellæ firmæ (
fixæ), quod viginti et octo (28) mansiones lunæ, est, quod illid annum lunarem dicunt: et caro ejus, nubis: et alimentum ejus, arena: et venæ ejus, maria: et jecur et splen ejus, montes: et pili ejus, viridia (
herbæ, plantæ): et capilli ejus, arbores: et medietas anterior corporis ejus, medietas prima dici: et medietas posterior corporis ejus: medietas posterior dici et oscitatio ejus, τὸ coruscare fulgur: et τὸ spumare ejus, rugitus nubis (
fragor tonitru): et urina ejus, pluvia: et hinnitus ejus, loquela: