3. To describe a circle with any centre and distance.
III. ITEM quouis centro, & interuallo circulum describere.
IAM vero, si terminatam rectam lineam cuiuscunque quantitatis mente conceperimus applicatam esse secundum alterum extremũ ad quoduis punctum, ipsamque circa hoc punctum fixum circumduci, donec ad eum reuertatur locum, à quo dimoueri cœpit; descriptus erit circulus, essectumqúe, quod tertia petitio iubet. Exemplum habes in his quinque lineis A B, A C. A D, A E, A F, quæ singulæ citra centrum A, circumulutæ singulos circulos descripserunt iuxta quantitatem, seu interuallum ipsarum.
PRÆTER hæc tria postulata, quibus Euclides contentus fuit, sunt multa alia æquè facilia, è quibus duntaxat in medium proferre decreui illud, quod frequentius repetendum erit in progressu totius Geometriæ. Reliqua enim prudens lector ex se vel facilè intelliget.