M. Hoc clavis David clausum citius reserabit.
Quemque hominem carnem ab Adam, animam autem a Deo habere constat~ sed concupiscentiam nec ab Adam nec a Deo habere nullus ignorat.
Cum vero anima carni juncta fuerit, concupiscentiam ab ea trahit.
Duas autem vires animae inesse nullus dubitat, unam qua corpus vivificat, alteram qua invisiblia considerat.
Et illa qua corpus vivificatur animalitas vel carnalitas vel sensualitas nomlnatur.
ilia autem quae invisibilia contemplatur spiritus vel mens vel intellectus nuncupatur.
Inferior ergo pars animae, quae animalitas vocatur, “a corpore, quod corrumpitur, aggravatur” (cf. Sap., IX, 15), et, sensibus carnis immersa, ab eis obruitur et spiritualia obliviscitur, tantum in terrenis delectatur et idcirco caro appellatur et “contra spiritum concupiscere” (cf. Gal., V, 17) affirmatur. (420)
[Caro autem dicitur concupiscere sicuti auris dicitur audire.] Superior autem vis animae, quae spiritus vel interior homo nominatur, spiritualia et caelestia scrutatur, caduca respuens invisibilium contemplatione delectatur et ideo carni adversari perhibetur.