M. Praedestinatio taliter est instituta ut precibus vel laboribus obtineatur, ut dicitur: “Per multas tribulationes oportet nos introire in regnum Dei” (Act., XIV, 21).
Parvulis itaque per mortis acerbitatem, provectis autem aetate datur praedestinatio per laborum exercitationem. Quia vero scriptum est: “In domo Patris mei mansiones multae sunt” (Johan., XIV, 2), unusquisque obtinebit mansionem secundum pro(416)prium laborem; ita, prout quisque laboraverit plus, digniorem, qui minus, inferiorem possidebit.
Nullus tamen plus laborare poterit quam eum divina gratia adjuverit nec aliam mansionem quis habiturus erit quam eam ad quam ante mundi exordium praeordinatus fuit, quia “non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei (Rom., IX, I6)”.
Ita nullus reproborum quidquam plus facere praevalet quam divina censura permittit nec aliam poenam habebit quam eum divinum judicium ante mundum secundum suum meritum habiturum praescivit, ut dicitur : “Antequam bonum vel malum facerent, dicitur: Esau odio habui, Jacob autem dilexi” (cf. Rom., IX, II–I3).