M. Christus pro solis electis mortuus est, qu1 tunc erant impii, quia in infidelitate positi; “pro omnibus” autem dicit, scilicet de omnibus gentibus et de ommbus lmgms et non solum illius temporis, sed pro omnibus futuris et pro his qui erant in inferni claustris, ut dicitur: “Non sum missus nisi ad oves (430) quae perierunt domus Israel” (Matth., XV, 24).
Domus Israel est regnum Deum videntium, id est angelorum. Oves quae perierunt sunt electi quos venit Christus sua morte redimere, ut dicitur: “Animam meam pono pro ovibus meis (Joan., X, 26)”; pro suis dixit, non pro illis de quibus dixit: “V os non estis ex ovibus meis” (Joan., X, 26).
Inde habes: “Pro his rogo, non pro mundo” (Joan., XVII, 9), et item: “Dilexisti eos ante constitution em mundi” (cf. Joan., XVII, 24); de his dicitur: “Hic est sanguis qui pro multis effundetur” (Marc., XIV, 24).
Non dixit pro omnibus.
Nihil contulit mors Christi repro bis nisi justam damnation em et tali modo etiam pro ipsis mortuus est.
Omnes enim iuiqui ab initio mundi consenserunt in nece Christi, unde didtur: “Venient haec omnia super generationem istam” (Matth., XXIII, 36), scilicet malorum.