Therefore, given the two straight lines AB, C, from AB the greater AE has been cut off equal to C the less.
(Being) what it was required to do.
Duabus igitur datis rectis, &c.
quod erat faciendum.
QVOD si duæ rectæ datæ coniungantur in vno extremo, quales sunt B D, & B C, coniunctæ in extremo vtriusque B; describendus erit circulus ex B, ad interuallum minoris B D. Hic enim auferet B E, æqualem ipsi B D, vt constat ex definitione circuli.
SCHOLIUM
VARIOS etiam posse casus esse in hoc problemate, nemo ignorat, cum duæ lineæ inæquales datæ vel inter se distent, ita vt neutra alteram contingat, vel non; sed vel coniungantur ad vnum extremum, vel se mutuo secent, vel certè altera alteram suo extremo tangat duntaxat, &c. de quare lege Proclum hoc in loco.