Quare omnis trianguli maius latus maiorem angulum subtendit;
Quod demonstrandum erat.
COROLLARIVM
EX hoc sequitur, omnes tres angulos trianguli Scaleni esse inæquales, ut monuimus defin. 15. huius lib. Sit enim triangulum Scalenum A B C, cuius maximum quidem latus A C, minimum autem B C, & medium locum habens A B. Dico eiusdem omnes angulos inæquales esse. Cum enim latus A C, ponatur maius latere A B, erit per hanc propositio angulus B, angulo C, maior. Eadem ratione maior erit angulus C, angulo A, quandoquidem & latus A B, latere B C, maius ponitur. Sunt igitur omnes tres anguli inæquales, maximus quidem B, minimus vero A, & C, medium locum inter utrumque tenens.