M. Nullius peccatum ab alio exigitur nullusque pro alterius, sed pro sua ipsius injustitia punitur.
Deus justitiam ab omni homine exigit, quam primo dedit.
Omnis autem homo in natura est Adam, in persona filius Adam et, quia omnis homo absque hac justitia nascitur, non pro hoc quod Adam eam desernit, sed quia eam ipse non habet, punitur.
Igitur quia naturalis justitia in infante non invenitur, a justitia Dei juste repellitur ac justissime cum injustis poenae a Deo subjicitur, qui etiam “in tertiam et quartam generationem (Deut., V, 9)”, peccata juste ulciscitur.