M. Hoc, sicut superius, secundum naturam non est peccatum, sed secundum sacramentum.
Sicut uxor tua est filii tui mater in carnali generatione, sic ilia quae eum suscipit de fonte fit ejus mater in spirituali regeneratione et ita fit tua commater soror tuae uxoris et filiola tua soror tuae filiae.
Similiter, si tu alterius filiam levaveris, compater, id est frater, sui patris eris.
Et non licet ulli duas sorores aut mulieri duos fratres accipere.
Igitur per sacramentum tale conjugium est penitus illicitum.