You are here: BP HOME > LON > Elucidarium > fulltext
Elucidarium

Choose languages

Choose images, etc.

Choose languages
Choose display
  • Enable images
  • Enable footnotes
    • Show all footnotes
    • Minimize footnotes
Search-help
Choose specific texts..
    Click to Expand/Collapse Option Complete text
Click to Expand/Collapse OptionPrologus
Click to Expand/Collapse OptionI. LIBER PRIMUS: DE DIVINIS REBUS
Click to Expand/Collapse OptionII. LIBER SECUNDUS: DE REBUS ECCLESIASTICIS
Click to Expand/Collapse OptionIII. LIBER TERTIUS: DE FUTURA VITA
[11. Quid sit originale peccatum.] 
[Chapter 11] 
[Kapitel 11] 
[33a. D. Quid est originate peccatum? 
 
 
M. Injustitia. 
 
 
2.33b. D. Planius edicito. 
 
 
M. Deus justum hominem primum fecit.  Quam justitiam ipsum servare et posteris relinquere justum fuit; omnis namque homo tali justitia nasci debuit quali Adam conditus fuit.  Sed quia hanc Adam sponte deseruit, omnis homo in injustitia originem vivendi sumit.  Quae injustitia originale peccatum vocatur, pro qua omnis homo damnatur, uisi ei in baptismate per mortem redemptoris dimittatur. 
       
       
2.33c. D. Cum omne peccatum sola voluntate perpetretur, non video quomodo juste infanti recens animate vel nato peccatum imputetur, praesertim cum nullam voluntatem peccandi habeat nullamque justitiam facere vel intelligere praevaleat? (418) 
 
 
M. Infans recens animatus vel natus tribus de causis reus existit: primo quia naturalem justitiam non habet quam Deus primo homini contulit; secundo quia debitor satisfaciendi pro temeritate desertionis existit; tertio quia miserias incurrendo se inutilem suo domino fecit.  Omnis autem homo angelis adaequandus jusi:us nasci debuit, sicut Deus constituit, sed, quia banc Adam deseruit1 Deus eam ab omni posteritate sua exigit. 
   
   
2.33d. D. Cum scriptum sit: “Filius iniquitatem non portabit patris (Ezech., XVIII, 20)”, et item: “Unusquisque onus suum porta bit (Gal., VI, 5)”, quomodo juste ab infante exigitur quod a parente delinquitur? 
 
 
M. Nullius peccatum ab alio exigitur nullusque pro alterius, sed pro sua ipsius injustitia punitur.  Deus justitiam ab omni homine exigit, quam primo dedit.  Omnis autem homo in natura est Adam, in persona filius Adam et, quia omnis homo absque hac justitia nascitur, non pro hoc quod Adam eam desernit, sed quia eam ipse non habet, punitur.  Igitur quia naturalis justitia in infante non invenitur, a justitia Dei juste repellitur ac justissime cum injustis poenae a Deo subjicitur, qui etiam “in tertiam et quartam generationem (Deut., V, 9)”, peccata juste ulciscitur. 
       
       
2.33e. D. Nihil magis cupio audire. (M1143-
2.33e Discipulus. Ekki er mér skyldra at vita en þetta. 
D.: Intet er mig nödvendigere at vide end dette. 
Go to Wiki Documentation
Enhet: Det humanistiske fakultet   Utviklet av: IT-seksjonen ved HF
Login