M. Cum Deus sibi palatium construeret, paries lapsus est, quando angeli corruerunt.
Quem Deus volens restaurare misit Filium suum vivos lapides ad hoc aedificium congregare.
Qui scandeus currum multos convexit.
Lapsos inde reliquit, ut dicitur: “Ascendes super equos tuos et quadrigae tuae salvatio” (Abac., III, 8).
Dei quadrigae sunt qaatuor Evangelia.
Equi sunt apost0li, qui praedicatione sua Christum in hoc curru per mundum traxerunt et multos ad Dei aedificium colligerunt.
Lapsi de curru sunt haeretici et schismatici, ut dicitur: «Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis” (I Joan., II, rg).
Qui autem sunt adducti, ut lapides quadrati, a summo opifice in aedificio caelesti sunt locati.
Hoc sunt electi, quatuor virtutibus, prudentia, fortitudine, justitia, temperentia politi, quibus (477) muri Hierusalem fient reparati, ut dicitur: “Hierusalem quae aedificatur ut civitas” (Psal., CXXI, 3), quidam vero lapides) asperi, impoliti, ab opifice sunt reprobati et in ignem missi et in calcem versi; murique his firmati quasi caemento et ornati.
Hoc sunt impii, a caelesti aedificio rejecti et in fornacem gehennae projecti, de quorum exitio justi vinculo caritatis, quasi caemento murus, firmius compaginantur et, eorum collatione gloriosius decorati, sine fine in Domino Deo jucundantur.