You are here: BP HOME > LON > Elucidarium > fulltext
Elucidarium

Choose languages

Choose images, etc.

Choose languages
Choose display
  • Enable images
  • Enable footnotes
    • Show all footnotes
    • Minimize footnotes
Search-help
Choose specific texts..
    Click to Expand/Collapse Option Complete text
Click to Expand/Collapse OptionPrologus
Click to Expand/Collapse OptionI. LIBER PRIMUS: DE DIVINIS REBUS
Click to Expand/Collapse OptionII. LIBER SECUNDUS: DE REBUS ECCLESIASTICIS
Click to Expand/Collapse OptionIII. LIBER TERTIUS: DE FUTURA VITA
[13. Quid est concupiscentia.] 
[Chapter 13] 
[Kapitel 13] 
2.33h. D. Adhuc scrupulus animum meum tenet, cui fortiter inhaeret. 
 
 
M. Quisnam? 
 
 
2.33i. D. Cum caro insensibilis sit ac per se nihil facere possit, nulla ratione video qualiter adversus spiritum concupiscere dicatur et eum ad consensum sui attrahere adstruatur. 
 
 
M. Hoc clavis David clausum citius reserabit.  Quemque hominem carnem ab Adam, animam autem a Deo habere constat~ sed concupiscentiam nec ab Adam nec a Deo habere nullus ignorat.  Cum vero anima carni juncta fuerit, concupiscentiam ab ea trahit.  Duas autem vires animae inesse nullus dubitat, unam qua corpus vivificat, alteram qua invisiblia considerat.  Et illa qua corpus vivificatur animalitas vel carnalitas vel sensualitas nomlnatur.  ilia autem quae invisibilia contemplatur spiritus vel mens vel intellectus nuncupatur.  Inferior ergo pars animae, quae animalitas vocatur, “a corpore, quod corrumpitur, aggravatur” (cf. Sap., IX, 15), et, sensibus carnis immersa, ab eis obruitur et spiritualia obliviscitur, tantum in terrenis delectatur et idcirco caro appellatur et “contra spiritum concupiscere” (cf. Gal., V, 17) affirmatur. (420)  [Caro autem dicitur concupiscere sicuti auris dicitur audire.] Superior autem vis animae, quae spiritus vel interior homo nominatur, spiritualia et caelestia scrutatur, caduca respuens invisibilium contemplatione delectatur et ideo carni adversari perhibetur. 
               
               
2.33j. D. Quomodo pot est spiritus ab anima superari? 
 
 
M. Sicut Adam ab Eva.  Anima namque uxor spiritus scribitur; caro utriusque ancilla dicitur.  Spiritus itaque imperet uxori suae per.  rationem, anima obediat marito suo per dilectionem, caro ane1lla famuletur per operationem. Quod si uxor ab ancilla ille~ta maritum ad consensum mali inclinaverit et ipse cum ea per ane1llam peccatum perpetraverit, sicut serpens persuadens, mulier concupiscens, vir consentiens poenis subduntur, sic juste caro illiciens, anima concupiscens, spiritus consentiens simul a gaudio excluduntur. 
       
       
2.33k. D. quid igitur faciant? 
 
 
M. Sara, scilicet anima, Abrabae, id est spiritni, adhaerens carnalia respuat, spiritualia concupiscat, Agar ancillam, id est carnem suam, vigillis (et orationibus] et jejuniis ad bona opera constnngat et sic ets Isaac, id est verum gaudium, nascetur, quo non discordes, sed perenni pace concordes congratulentur. 
 
 
2.33l. D. Habet incrementum anima? 
 
 
M. Non quantitate, sed ratione. 
 
 
2.33m. D. Qualiter nascuntur quidam fatui cum animae rationales sint? 
 
 
M. Dum crassior humor in vicioso matris utero concipitur, quodammodo aruma in hoc corpusculo hebetatur, sicut etiam jam adultl ahqua lnfiruntate sensu privantur.] 
 
 
Go to Wiki Documentation
Enhet: Det humanistiske fakultet   Utviklet av: IT-seksjonen ved HF
Login