You are here: BP HOME > LON > Elucidarium > fulltext
Elucidarium

Choose languages

Choose images, etc.

Choose languages
Choose display
  • Enable images
  • Enable footnotes
    • Show all footnotes
    • Minimize footnotes
Search-help
Choose specific texts..
    Click to Expand/Collapse Option Complete text
Click to Expand/Collapse OptionPrologus
Click to Expand/Collapse OptionI. LIBER PRIMUS: DE DIVINIS REBUS
Click to Expand/Collapse OptionII. LIBER SECUNDUS: DE REBUS ECCLESIASTICIS
Click to Expand/Collapse OptionIII. LIBER TERTIUS: DE FUTURA VITA
[8. De gaudio, et mansionibus, scientia, et apparitione beatorum: itemque de spectris per damnatos exhibitis.] 
[Chapter 8] 
[Kapitel 8] 
3.27 D. Habent plenum gaudium? 
 
 
M. Nequaquam. Sicut enim vocati ad convivium venientes de sua susceptione sunt laeti, de absentibus amicis solliciti, cum autem omnes simul conveniunt, amplius gaudebunt, ita animae justorum de sua nunc gloria quidem laetantur, de absentia autem nostra sollicitantur.  Cum autem corpora receperint et omnes in unum convenerint, tunc gaudium plenum habebunt. 
   
   
3.28 D. Quae est domus Patris et multae mansiones? 
 
 
M. Domus Patris est visio Dei omnipotentis, in qua justi ut in domo gloriantur.  Mansiones sunt diversae pro meritis remunerationes. 
   
   
3.29 D. Sciunt animae quae hic aguntur? 
 
 
M. Justorum animae sciunt omnia quae hic gerruntur; quae autem in poenis sunt, nesciunt nisi quae eis angeli vel sancti referunt; quae vero in inferno sunt, non plus norunt qui hic agatcr quam vivi sciunt quid ibi agatur.  Ut tamen olim prophetae quaedam sciverunt quae alii ignoraverunt, non tamen omnia, ita quaedam animae inter malos quaedam sciunt quae alii nesciunt, quamvis non omnia, quae eis vel divinitus revelantur vel eis a morientibus et illuc venientibus nuntiantur. (452) 
   
   
3.30 D. Possunt apparere quando volunt vel qui bus volunt ? 
 
 
M. Animae sanctorum apparent quando volunt et quibus volunt sive vigilantibus sive dormientibus.  Quae autem in poeuis sunt, non apparent, uisi ab angelis permittantur, ut pro liberatione sua rogent aut liberatae gaudium suum amicis suis nuntient.  Qnae autem in inferno sunt, nulli apparere possunt; si autem aliquando videntur apparere sive in somtris sive vigilantibus, non ipsae, sed daemones creduntur in illarum specie, qui etiam in angelos lucis se transfigurant, ut decipiant; si autem veraciter contingit, pro alicujus sancti merito fit, ut S.  Martino atrima latronis apparuit ubi altare destruxit, vel pro admouitione, ut Anima Benedicti papae in monstro apparuit, cujus caput et cauda asinus, medietas ursus fuit, quae se die noctuque per aspera et ignea loca trahi et post judicium deglutiendam asseruit olla gehennali. 
       
       
3.31 D. In qua forma apparent? 
 
 
M. In humana, corpore assumpto de aere. (M1163-
 
 
Go to Wiki Documentation
Enhet: Det humanistiske fakultet   Utviklet av: IT-seksjonen ved HF
Login