You are here: BP HOME > LON > Elucidarium > fulltext
Elucidarium

Choose languages

Choose images, etc.

Choose languages
Choose display
  • Enable images
  • Enable footnotes
    • Show all footnotes
    • Minimize footnotes
Search-help
Choose specific texts..
    Click to Expand/Collapse Option Complete text
Click to Expand/Collapse OptionPrologus
Click to Expand/Collapse OptionI. LIBER PRIMUS: DE DIVINIS REBUS
Click to Expand/Collapse OptionII. LIBER SECUNDUS: DE REBUS ECCLESIASTICIS
Click to Expand/Collapse OptionIII. LIBER TERTIUS: DE FUTURA VITA
[32. De morte, et de sepultura bonorum et maloruin.] 
[Chapter 32] 
[Kapitel 32] 
2.101 D. Nocet bonis si occidantur vel subita morte rapiantur? 
 
 
M. Nihil peuitus. Non enim subita morte moriuntur qui se semper cogitaverunt morituros.  Sive ergo ferro immolentur seu a bestiis dilacerentur aut flannnis vel undis immergantur aut suspendantur vel in rota flangantur vel quolibet infortunio moriantur, semper est “pretiosa in conspectu Domini mors sanctorum ejus” (Psal., CXV, I5), ut dicitur: “Quacumque morte justus moriatur, justitia ejus non auferetur ab eo.” Et talis mors non o best, immo multum eis prodest, quia, si quid peccati contraxerunt per humanam fragilitatem, relaxatur per mortis acerbitatem. 
   
   
2.102 D. Prodest malis si diu decumbant in lectis, antequam moriantur? 
 
 
M. Nihil. Quacumque enim morte moriantur, mala et subita morte moriuntur qui in Domino non moriuntur et qui se nunquam cogitaverunt morituros.  Et ideo semper mors peccatorum est pessima. 
   
   
2.103 D. Obest justis aliquid si in dmiterio ecclesiae non sepeliantur? 
 
 
M. Nihil prorsus.  Totus namque mundus est templum Dei, quod dedicatum est sanguine Christi et sive in campo seu in silva vel in palude vel quo vis loco sepeliantur vel projiciantur aut a bestils vel a belluis devorentur, semper in gremio Ecclesiae confoventur, quae per latitudinem terrae diffunditur. (442) 
   
   
2.104 D. Confert eis aliquid quod in sacris locis tumulantur? 
 
 
M. Per quosdam justos loca sacrantur in quibus tumulantur.  qui autem in poenis sunt in hoc prodest quod eorum corporam sacris locis sepeliuntur, quod eorum precibus adjuvantur qmbus per sepulturam sociantur.  Et in hoc etiam prodest quod, cum illorum amici ibi conveniunt, de monumentis admoniti pro eis Domino preces fundunt. 
     
     
2.105 D. Prodest malis si in sacro loco sepeliantur? 
 
 
M. Immo multum obest si eis per sepulturam junguntur a quibus longe per meritum disjunguntur; unde et multi leguntur.  saepe per daemones effossi et a sacris locis longius proJecti. 
   
   
2.106 D. Longe te faciat Deus, bone doctor a malis et Civibus aethereis societ te Christus in astris. 
 
 
M. Amen. (443) (M1157-
 
 
LIBER TERTIUS 
[Book III] 
[3. Bok] 
DE FUTURA VITA 
 
 
Go to Wiki Documentation
Enhet: Det humanistiske fakultet   Utviklet av: IT-seksjonen ved HF
Login