You are here: BP HOME > LON > Elucidarium > fulltext
Elucidarium

Choose languages

Choose images, etc.

Choose languages
Choose display
  • Enable images
  • Enable footnotes
    • Show all footnotes
    • Minimize footnotes
Search-help
Choose specific texts..
    Click to Expand/Collapse Option Complete text
Click to Expand/Collapse OptionPrologus
Click to Expand/Collapse OptionI. LIBER PRIMUS: DE DIVINIS REBUS
Click to Expand/Collapse OptionII. LIBER SECUNDUS: DE REBUS ECCLESIASTICIS
Click to Expand/Collapse OptionIII. LIBER TERTIUS: DE FUTURA VITA
[21. Antitheses beatorum, et damnatorum.] 
[Chapter 21] 
[Kapitel 21] 
3.119 D. Ita replesti cor meum gajldio, quod pene vidi faciem Domini in nubilo raptus in caeli gremio.  Idcirco laetor super eloquia tua sicut qui invenit spolia multa. 
   
   
M. Sicut igitur hi amici Dei nimium felices perenniter in Domino gloriabuntur, ita e contrario inimici ejus nimium miseri et infelices jugiter cruciabuntur et, sicut isti maximo decore illustrantur, ita illi maximo horrore deturpantur.  Sicut isti summa agilitate sunt alleviati, ita illi summa pigritia praegravati.  Sicut isti praecipuo robore solidati, ita illi sunt praecipua invaletudine debilitati.  Sicut isti augusta libertate potiuntur, ita illi anxia servitute opprimuntur.  Sicut isti innensa voluptate deliciantur, ita illi immensa miseria amaricantur.  Sicut isti egregia sanitate vigent, ita illi infinita infirmitate deficiunt.  Sicut isti de beata immortalitate triumphantes laetantur, ita illi de dolenda sua diuturnitate lamentantur.  Sicut isti perpoliti sunt splendore sapientiae, ita illi obscurati sunt horrore insipientiae; si quid enim sciunt, ad augmentum doloris sciunt.  Sicut istos dulcis amicitia copulat, ita illis viscera amara inimicitia excruciat.  Sicut isti concordes concordiam cum omni creatura habentes ab omni creatura glorificantur, ita illi cum omni creatura discordiam habentes ab omni creatura exsecrantur.  Sicut isti sunna potentia sublimantur, ita illi summa impotentia augustiantur.  Sicut isti maximo honore sunt prae(476)diti, ita illi maxima dedecori sunt dediti.  Sicut isti egregia securitate tripudiant, ita illi maxima pavore trepidant.  Sicut isti sunt ineffabili gaudio jubilantes, ita illi miserabili maerore sine fine ejulantes.  Odium enim habent Dei, quia, quantum in ipsis erat ei obstiterunt, ne unquam civitas ejus aedificaretur.  Odium habent angelorum, quia, quantum potuerunt, effecerunt ne unquam numerus eorum impleretur.  Odium habent omnium sanctorum, quia, quantum in ipsis erat, laboraverunt ne unquam gaudium plenum haberent.  Odium habent a novo caelo et a nova terra et ab omni creatura, quia, quantum in ipsis er at, impediverunt ne unquam immntarentur. 
                                   
                                   
3.120 D. O mirabilis contrarietas! Sicut illorum gaudia sunt inexcogitabilia et inedicibilia, ita istorum supplicia sunt incomparabilia et ineffabilia. 
 
 
M. Ideo vocantur perditi, quia a curru Dei sunt lapsi. 
 
 
3.121 D. Hoc non intelligo. 
 
 
M. Cum Deus sibi palatium construeret, paries lapsus est, quando angeli corruerunt.  Quem Deus volens restaurare misit Filium suum vivos lapides ad hoc aedificium congregare.  Qui scandeus currum multos convexit.  Lapsos inde reliquit, ut dicitur: “Ascendes super equos tuos et quadrigae tuae salvatio” (Abac., III, 8).  Dei quadrigae sunt qaatuor Evangelia.  Equi sunt apost0li, qui praedicatione sua Christum in hoc curru per mundum traxerunt et multos ad Dei aedificium colligerunt.  Lapsi de curru sunt haeretici et schismatici, ut dicitur: «Ex nobis exierunt, sed non erant ex nobis” (I Joan., II, rg).  Qui autem sunt adducti, ut lapides quadrati, a summo opifice in aedificio caelesti sunt locati.  Hoc sunt electi, quatuor virtutibus, prudentia, fortitudine, justitia, temperentia politi, quibus (477) muri Hierusalem fient reparati, ut dicitur: “Hierusalem quae aedificatur ut civitas” (Psal., CXXI, 3), quidam vero lapides) asperi, impoliti, ab opifice sunt reprobati et in ignem missi et in calcem versi; murique his firmati quasi caemento et ornati.  Hoc sunt impii, a caelesti aedificio rejecti et in fornacem gehennae projecti, de quorum exitio justi vinculo caritatis, quasi caemento murus, firmius compaginantur et, eorum collatione gloriosius decorati, sine fine in Domino Deo jucundantur. 
                   
                   
3.122 D. Jucunditate et exsultatione repleat te Deus, optime magister, in sanctorum glorificatione et videas regem gloriae in suo decore et videas bona Hierusalem omnibus diebus vitae tuae. 
 
 
M. Amen. 
 
 
Go to Wiki Documentation
Enhet: Det humanistiske fakultet   Utviklet av: IT-seksjonen ved HF
Login