M. Qui peccata sua usque ad mortem poenitere differunt, non ipsi peccata, sed peccata eos deserunt, quia eos diutius servos habere nolunt.
Qui tamen ex corde poenitent, et in ipsa morte misericordiam invenient, sicut latro in ipso mortis exitio, ut dicitur: “Quacumque hora ingemueris, salvus eris” (cf. Ezech., XVIII, 2I–22 et XXXIII, I2).