You are here: BP HOME > LON > Elucidarium > fulltext
Elucidarium

Choose languages

Choose images, etc.

Choose languages
Choose display
  • Enable images
  • Enable footnotes
    • Show all footnotes
    • Minimize footnotes
Search-help
Choose specific texts..
    Click to Expand/Collapse Option Complete text
Click to Expand/Collapse OptionPrologus
Click to Expand/Collapse OptionI. LIBER PRIMUS: DE DIVINIS REBUS
Click to Expand/Collapse OptionII. LIBER SECUNDUS: DE REBUS ECCLESIASTICIS
Click to Expand/Collapse OptionIII. LIBER TERTIUS: DE FUTURA VITA
[19. De salvandorum paucitate, et quomodo Christus pro omnibus mortuus.] 
[Chapter 19] 
[Kapitel 19] 
2.63 D. Ut videtur, pauci sunt qui salvantur. 
2.63 Discipulus. Svá sýnisk mér sem fáir munu hjalpask. 
D.: Saa synes mig som faa monne frelses? 
M. “Arcta est via quae ducit ad vitam et pauci ambulant per eam” (cf. Matth., VII, 14).  Tamen, ut columba pura grana eligit, ita Christus electos suos de his ommbus generibus latentes colligit, qui etiam quosdam de genere latronum assumit.  Novit enim qui sunt ejus, pro quibus etiam sanguinem fudit. 
Þrǫng er gata til Guðs sú er til lífs leiðir.     
L.: Snever er Veien til Gud, den som förer til Livet.     
2.64 D. Cum scriptum sit: “Christus pro impiis mortuus est” (Rom., V, 6), et “gratia Dei pro omnibus gustavit mortem” (Hebr., II, 9), profuit mors ejus impiis ?.. 
 
 
M. Christus pro solis electis mortuus est, qu1 tunc erant impii, quia in infidelitate positi; “pro omnibus” autem dicit, scilicet de omnibus gentibus et de ommbus lmgms et non solum illius temporis, sed pro omnibus futuris et pro his qui erant in inferni claustris, ut dicitur: “Non sum missus nisi ad oves (430) quae perierunt domus Israel” (Matth., XV, 24).  Domus Israel est regnum Deum videntium, id est angelorum. Oves quae perierunt sunt electi quos venit Christus sua morte redimere, ut dicitur: “Animam meam pono pro ovibus meis (Joan., X, 26)”; pro suis dixit, non pro illis de quibus dixit: “V os non estis ex ovibus meis” (Joan., X, 26).  Inde habes: “Pro his rogo, non pro mundo” (Joan., XVII, 9), et item: “Dilexisti eos ante constitution em mundi” (cf. Joan., XVII, 24); de his dicitur: “Hic est sanguis qui pro multis effundetur” (Marc., XIV, 24).  Non dixit pro omnibus.  Nihil contulit mors Christi repro bis nisi justam damnation em et tali modo etiam pro ipsis mortuus est.  Omnes enim iuiqui ab initio mundi consenserunt in nece Christi, unde didtur: “Venient haec omnia super generationem istam” (Matth., XXIII, 36), scilicet malorum. 
           
           
2.65 D. Cum Christus sit ipsa misericordia “et miserationes ejus super omnia opera ejus” (Psal., CXLIV, 9), qui venit vocare non justos, sed peccatores, cur non est misertus eorum? 
 
 
M. Christus est super eos misericors qui se cognoscunt miseros.  Impii autem putant se justos, ideo non vocat eos Dominus, ut dicitur: “Non miserearis omnibus qui operantur iniquitatem” (Psal., LVIII, 6).  Et cum ipse sit ipsa justitia, si super membra diaboli flecteretur nnsericordia, esset injustus.  Ergo justis est misericordia, impiis justitia.  Porro “miserationes ejus super omnia opera ejus”, quia “solem suum oriri facit super justos et injustos (10) et pluit super eos” (Matth., V, 45), et pascit eos. (431) 
         
         
 
Go to Wiki Documentation
Enhet: Det humanistiske fakultet   Utviklet av: IT-seksjonen ved HF
Login